Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident. Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt; qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- [*](frequentius SA. ) [*](competit edd.: competent (con- SA) SAacM. ) [*](pampinatione SAa, vett. edd. ) [*](consuerunt A: consueverunt ac. ) [*](tangendos vulgo: frangendos SAacM. a Georg. II. 362-370. b Cato, 33. 2. )

v.1.p.378
lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.

Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant,[*]()ut totam superficiem amputemus.

Nam id quidem [*]()maxime contrarium est: primum quod cum ad terram decidens, semina, velut intolerabili adfecta vulnere, pleraque intereunt; nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.

Media igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum reddamus, nec rursus in longiorem materiam provocemus; sed adnodato superioris anni pollice, iuxta [*]()ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas gemmas relinquemus ex quibus germinet.