Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest cultoris industria. Nam si, ut 6 paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut Basilicum,7 non tamen sic Amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint.

Id [*]()autem cum sit verisimile, [*]()tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in [*]()Albano generis Aminei vites notatas [*]() [*](addubitemus acM, Biusch., Sobel: adubitemus A (a in rus.) S: dubitemus Schn.: addubitamus Ald., Gesn. ) [*](velut acM, edd.: vel SA, Sobel. ) [*](Neque om. SAa. ) [*](est om. SAaM. ) [*](nobilitate M: quia (non c) nobilitate ac: non vilitate S: non utilitate A: in nobilitate edd. ) [*](sic vulgo: nam sicut acM: nisi aut SA. ) [*](valiscum SAac. ) [*](ita SA. ) [*](sint avari simile SA. ) [*](in om. SA, Sobel. ) [*]( notatas Sa, Sobel; quam lectionem probavit Schn.: nota tis A: notas cM: huiusmodi notae vulgo. )

v.1.p.278
habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulae tenuis urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent.

Nec incredibilis debet in Amineis haec videri fecunditas.[*]()Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset [*]()adfirmare, sescenas [*]()urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane [*]()longinquis regionibus arcessita[*]()notitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas.

Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram. [*]()

Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum [*]()semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.Nos quoque [*](videri fecunditas SAacM: fecunditas videri vulgo. ) [*](posset SAac: possent vulgo. ) [*](sescenas scripsi (cf. III. 3. 2): sexenas M: sexcentenas a, edd.: septenas SAc. ) [*](plane edd.: palaeae S: paleae (-e ac) AacM. ) [*](accersita SAacM. ) [*](Noram om. SAac, vett. edd. ) [*](quadrigenarum SA: om. c. )

v.1.p.280
pari ratione velut Olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae vindemiae spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam [*]()deterreat; nam quidquid morae est, in exploratione surculi absumitur.

Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximam numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Silvine,[*]()perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano [*]()tuo possides, insitione facta consummata.

Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei generis vineas constituemus, quam Biturici aut Basilici: tantum rettulerit,[*]()ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum observemus; quoniam [*]()plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur.

Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis [*]()in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps [*]()Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum; quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum [*](tarditas quam quemquam c. ) [*](Silvine SAacM: Publi Silvine edd. ) [*](cereno (ta suprascr. A) SA: cerretano ac. ) [*](rettulit A. ) [*](cum ac M, vett. edd. ) [*](vinetis SAacM. ) [*](stirpis ac: status stirpis SA. a By grafting scions of the proved vine on a large number of unproved stocks. )

v.1.p.282
naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.

Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli praecepimus; nunc illud proprie specialiter,[*]()ut non solum fecundissima [*]()vite, sed et vitis [*]()parte feracissima semina eligantur.