Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia quattuor et viginti.[*]()Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum. Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei, probatissimum genus stirpis deponere.

Sed electio dupliciter facienda est; non enim solum fecundam esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex his partibus trunci sumantur, quae et genitales sunt et maxime fertiles.Vitis autem fecunda,

ciuus pro- [*](sentiunt SAac, vett. edd. ) [*](materia SAacM, vett. edd.: terra vulgo. ) [*](seminari SA, sed vitiario in marg. A. ) [*](pastionis S. ) [*](optime (optinent in marg. A) SAa. ) [*](sexceni ac, et in marg. A: sexeni M: septeni SA: sex-centeni plerique edd.: octogeni Schn. ) [*](milia quattuor (quatuor ac) et viginti SAacM, plerique edd.: millia tria et ducenta Schn. a The bipalium had a cross-bar fitted to the handle at some distance above the blade, which allowed the spade to be pushed )

v.1.p.268
geniem studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uvas compluris exigit, potest enim trunci vastitate id accidere et frequentia [*]()palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvae [*]()in singulis sarmentis conspiciuntur. Sed si per unumquemque pampinum maior numerus uvarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro virgam [*]()aliquibus [*]()racemis citat; si etiam nepotum fructu[*]()gravida est; ea sine dubitatione ferax [*]()destinari debet legendo malleolo.