Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae: non quod aut ipse potuerint[*]()a meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui [*]()quam maxime id probaverit,[*]()effecerit. Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his [*]()discernendis maxima [*]()plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis [*]()naturae consequi nequeamus.

Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus;[*]()quamvis non minimo [*]()aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae [*]()dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;

nam credidisse vilico vel [*](potueram codd., et plerique ante Schn. ) [*](qui om. codd. ) [*]( probabit codd., vett. edd. ) [*](in his Schn.: nihil S: nihil Aac: non nihil M, et vulgo. ) [*](in quo maxima M, Ald., Gesn. ) [*](conmortales SAa. ) [*](perficiamus SAac. ) [*](sic SAac, Schn.: non (ron M) omnino minimo M, et vulgo. ) [*](flagellorum uvae Sobel: f. vaenue SA: f. venue ac: f. hieme M: flagellorumve edd. )

v.1.p.340
etiam vinitori, [*]()socordia [*]()est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit ut nigri vini stirpe careant, quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo deprehendi.