Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet: hic ne per summam 2 terrae sitiat aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem praebeat. Sed haec in plano. Nam in clivosis,ubi terra decurrit, potest palmipedalis deponi.

Vallis et uliginosi campi situs patitur [*]()etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum; [*]()sed quod his exceptis quibus est frequens in ipso capite tres deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.

[*]()Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.Nam sol umbraculis facile depcllitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est: uniusne [*]()an plurium generum vites habendae sint, eaeque [*]()separatae ac distinctae specialiter, an [*](Ac tamen SAac: Attamen M, edd. )[*](summam SAacM, vett. edd.: summa Ald., Gesn., Schn. )[*](situ sentitur Aac: situs seritur M: situ serimus vulgo ante Schn. )[*](germinum SAacM: gemmarum edd. )[*](teguminis SAaM: tegminis c, et vulgo. )[*](uniusne S, Schn.: ne Aa: ut c: utrum M: om. cett. edd. )[*](eaeque M, et vulgo: aeque SA, vett. edd.: que a: ut quare c. )

v.1.p.336
confusae et mixtae catervatim. Prius disseremus de eo quod primum proposuimus.