Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum 5 effugiat, praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiebantur, haec enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo [*](damnabit Ac. ) [*](prorepentes edd.: properentis SA: proparentis acM. ) [*](enecabat M: enecarat ac, et corr. ex enegarat S: enacarat A. ) [*](raserunt SAac, vett. edd.: resecuerunt vulgo. ) [*](pastinum Ald., Gesn., Schn.: pastinatum SAacM, vett. edd. a Here = the thick end or butt of the mallet-cutting, like the "head" of a mallet. )

v.1.p.330
quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat. Sed redeamus [*]()ad propositum.

Vitiosa est, ut mea fert opinio. Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei vitandae non una ratio [*]()est. Primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexata et infracta melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans [*]()demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, pracrumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium; propter quod praefractam maiorem partem radicum amittit.

Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quae sint proximae veteri sarmento,

fructum edi.[*]()Hanc ergo fecundam partem consuluit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur,[*]()mersique non materias sed radices creant.Ita evenit ut [*]()quod in sagitta non [*](redeamus M, edd.: om. SAac, et inclusit Schn. ) [*](ut narratio Aac. ) [*](spectans M, et vulgo: spectant SA: spectat ac, vett. edd. ) [*]( fructum edi Schn. ex conieci. Gesn.: fructu medii SAac: fructus medii M, edd. ante Schn. ) [*]( deprimantur SAacM. ) [*]( ut edd.: sed SAacM. )

v.1.p.332
serenda [*]()vitaverimus id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est longiorem facere [*]()si volumus detortum depangere. Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant [*]()vel steriles [*]()vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.

Quid quod plurimum interest ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a matre decisus, coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat; unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur. Hoc autem evenit retortis seminibus; cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt, apertae medullae deponuntur; atque inrepentibus aquis praedictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur; idque sarmentum sic demersum [*]()citius coalescit. Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit. [*]() [*](sic Schn. cum Pontedera: in salictam conseranda (-o A) SA: in sanctam (-a) conserando ac: in salicto conserendo ii/, et vulgo ante Schn. ) [*](sic codd: facere longiorem edd. ) [*](pampinus (panpinus SA) pullat (expullat c, expullulat M) codd. ) [*](sterilis et deinde feracis (ferax M) SAacM. ) [*](demersum SAacM: depressum edd. vulgo. ) [*]( superfluit cM, et vulgo ante Schn. )

v.1.p.334