Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; 4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo; magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum veteresarmentoprobaverunt.Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.

Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu [*]()quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.

Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt; videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos [*](propagari Gesn., Schn.: propagare codd. ) [*](vite S, Schn.: parte Ald., Gesn.: om. AacM, vett. edd. ) [*](distet SAacM: distent edd. ) [*](convenire M: convenirent SAac. ) [*](seu SAcM: sive a, ei vulgo. a Isidore (Orig. XVII. 5. 7) defines sagitta in the same terms; but Pliny has a different explanation (N.H. XVII. 156), tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod )

v.1.p.328
paene exposita. Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima vel cessat vel perexiguos ostendit racemos. Quam ob causam sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est. Malleolus autem sic ab iisdem pangebatur ut novello sarmento pars aliqua veteris haereret.

Sed hanc positionem damnavit [*]()usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes [*]()vitio suo enecabat;[*]()quod cum acciderat, superior pars seminis retorresccbat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, [*]()atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.