Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.Idem enim [*](cum SAacM. ) [*](patiatur SAa, vett. edd. ) [*](reciperent SAacM. ) [*](vel salsum vel amarum acM, Gesn.; deinde etiam om. c. ) [*](vividae SA, Schn.: humide acM, et humidae vulgo. ) [*](commemoravimus SAa: connumeravimus c. ) [*](aestimatio terrae scripsi: estimatio (pr. est om.) referre terrae S: imitatio referre (refferre A) terre Aac: mutatio fere terre M: limitatio terrae Ald., Gesti., et Schn., qui ad quam )

v.1.p.306
Graecinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore [*]()

evocantur: umorem terrae iusto maiorem putrescere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere: perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque [*]()velut conclausa et coartata semina comprimere atque strangulare:

raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere: [*]()gravem terram vix ulla cultura vinci, levem vix ulla sustineri: pinguissimam et laetissimam luxuria, macram ac tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato [*]()modo continetur.[*]()Nec tamen hoc temperamentum in terra,

quae vineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram [*](tepore S: tempore Aac. ) [*](eandemque M, Ursinus, Schn.:eademque SAac, et plerique. ) [*](exarescere SAacM: exolescere vett. edd. et Schn., qui hanc lectionem defendit. ) [*](examinati SA: continuato o. ) [*](contineatur SAa. )

v.1.p.308
partem propensius; ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam umidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae contemplationem suam dirigat, qui vineas instituet.

Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli: cuius quam regionem [*]()spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, [*]()Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.

Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,[*]()velut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis [*]()fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus. [*](regionem quam SAacM. ) [*](repudiantem SAac. ) [*](aeris quae (que a) SAa. ) [*](praedicti sunt is (his A) SA. a Georg. II. 298. )

v.1.p.310