Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra [*]()Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis [*]()pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias [*]()atque inde extra segetes derivemus.[*]()Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset;

quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde [*]()ac si repositum in horreo non corrumpitur; atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit.