Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est. Item pabulorum optima sunt Medica et faenum Graecum nec minus vicia;

proxima deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex hordeo. Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur [*](sic distinxit Lundström: candidioris SR (ex candidoris corr. A), vett. edd.: candoris Ald., Gesn., Schn.: candidioris grani et nitidi Pontedera. ) [*](panicium SA et M pauci. ) [*](tisana SR plerique, Lundström: tisanana A: ptisana R pauci, Ald., Gesn., Schn.: ptissana vett. edd. )

v.1.p.140
ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime [*]()metamus.[*]()Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus.