Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eum porro an recte aretur frequenter explorare debet agricola, nec tantum visu, qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui minus decipitur cum solidi rigoris admota pertica transversis sidcis inseritur. Ea si aequaliter ac sine offensatione [*]()penetravit, manifestum est totum solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum vervactum esse demonstrat. Hoc cum saepius bubulci fieri vident, non committunt scamna facere. [*](occasionem SA, et R plerique. ) [*](seminabimus S, vett. edd.: seminaverimus vulgo ante Lundström. ) [*](offensione Ald., Gesn., Schn. a Vervactum is defined by Varro (R.R. I. 44. 2) as land that sometimes rests between crops, while land that is worked every year is called restibilis. Pliny, N.H. XVIII. 76, quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum vocatur. b Cf. Palladius, II. 3. 2. 128 )

v.1.p.130
Igitur uliginosi campi proscindi debent post Idus mensis Aprilis.

Quo tempore cum arati fuerint, viginti [*]()diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos; quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit.