Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed [*]()in arando maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur. Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur. Paulum tamen, quotiensque [*]()iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.

Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim [*]()circa aequinoctium. Expeditior autem labor eius modi solo est, eoque * pauciores impenduntur operae; nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.

Prius tamen quam exilem terram iteremus, [*](iugerum. Sed tali agro Schn. ) [*](quotienscumque edd. ante Lundstrōm. ) [*](ad sementim Lundstrōm: ac sementi SA et R plerique: sementi vulgo. ) [*](sic Lundström cum codd., ut videtur: eo quod M, et vulgo. a Sept. 1st. b Sept. 13th. )

v.1.p.136
stercorare conveniet; nam eo quasi pabulo gliscit. In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur; atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius,

duodeviginti. Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui [*]()convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat. Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari,[*]()quam quem bubulci eodem die possint obruere.