Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae, [*](rostratis ac: nostratibus SAR, vett. edd. ) [*](nubilarium Ald., Gesn., Schn. ) [*](solidibus SA. ) [*](traheam Lundström: trahere SAR: traham vulgo. ) [*](cuduntur SA, Schn.: tunduntur R, Lundström, et vulgo. a Cf. Columella on olives (XII. 52. 18): Plerique agricolae crediderunt, si sub tecto baca deponatur, oleum in tabulato grandescere; quod tam falsum est quam in area frumenta crescere. b Commentators are uncertain as to the nature and use of these implements. Festus (111 L) defines mergae as forks for lifting grain; so called because in the hands of the reaper they plunge into the grain just as diving birds (mergi) dive )

v.1.p.218
quia saepe,[*]()dum expectatur, saeva nos hiems deprendit.

Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint cxcerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis [*]()expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem. Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri [*]()debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel [*]()statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit. [*]()