Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia [*]()non valent alte perfossa novalium terga [*]()rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,[*]()nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandeseunt.

Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,[*]()censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;ignorans plus esse [*](conscripsere A et R plerique. ) [*](quia S, Lundstrōm: qui AR, et vulgo. ) [*](terra AR. ) [*](confert Ald., Gesn., Schn. ) [*](armentis edd.: argumentis SAR: iugamentis M. a Cf. Palladius, II. 3.1. Pliny, though apparently in agreement with Columella (N.H. XVIII. 177), speaks of yoking by the head as customary in the Alps (N.H. VIII. 179). )

v.1.p.124
reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.