Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.

His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed [*]()ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.

Recurrendum est igitur ad qualitatum [*]()inter se dissidentium quasi quasdam [*](sterceratione SAa, Lundström. ) [*](montem non sublimem Ald., Qesn., Schn. ) [*](et SAa, vett. edd., Lundström. ) [*](qualitatium SA et R aliquot, Lundström. a Cf. Varro, R.R. I. 6. 2. b Cf. Palladius, I. 5. 5. )

v.1.p.110
coniunctiones,' quas Graeci συζυγίασ ἐναντιοτήτων,[*]()nos " discordantium comparationes " tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.

De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,[*]()quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;

ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.

Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.

Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter [*](Graec, om., spat, relict. R plerique. ) [*](cum (R) utique p. i. sint (R aliquot) Ald., Gesn. a Vergil, Georg. II. 204. b Cf. Cato, 9. )

v.1.p.112
tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus:
λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν.