Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur; 2 nam ea res a populatione murum formicarumque frumenta defendit. Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.

Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio [*]()partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta [*]()expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis [*]()area.

Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur; 7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.

Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt,[*]()maior pars ad terram defluit; propter [*]()quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, [*](conficiatur SA. ) [*](et rigetur SA et R aliquot: extricetur Lundstrōm: extringetur R plerique, vett. edd.: aspergatur Ursinus: irrigetur Schoettgen, et maluit Gesn.: extergatur vulgo. ) [*](prati subiacentem Favonio Lundström, praeeunte Schn. in not.: pratis obiacentem fabonio (b in v mut. S) SA: pratis obiacentem favonio R: potius adiacentium fabalium vulgo. ) [*](lecta R, et vulgo ante Schn. ) [*](trituris Ald., Gesn., Schn. ) [*](ortum R, et vulgo ante Luivdström. ) [*](demetur SA. ) [*](incesserint R, edd. ante Lundström. ) [*](propter om. SA. )

v.1.p.216
messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.

Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis [*]()vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar [*]()congeritur et subinde opportunius solibus[*]()torrefacta proteritur.