Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas; ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt scinduntque radices herbarum.

Tum deinde asperiora [*]()et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ vetustatis obducta, quibus mederi solent agri- [*](sed ut] aut si R, edd. ante Schn. ) [*](proripit SR, Lundström. ) [*](qui et SA. ) [*](cineras SA. ) [*](validiorisque R, edd. ante Lundström. ) [*](sic vellamus ut Lundström: sigilla /// mus u (t suprascr. man. rec.) S: sigillam usu A: si vellamus ut R: per ver evellamus Ald., Gesn., Schn. ) [*](intuba solstitialis ae (cett. verba om.) SA. ) [*](demergunt ungulas R, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*]( asperiora R pauci: aspriora SA, Lundström: macriora R aliquot, et vulgo. )

v.1.p.208
colae veteres [*]()vel eraso musco seminibusque de tabulate superiectis vel ingesto stercore; quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius ingeras.

Ea res muscum enecat. At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed haec, si prata accessimus,[*]()facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda—nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert—igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus [*]()per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;

insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus [*]()exstirpabimus, nisi si [*]()fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus [*]()ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere.

Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,[*]()si fuerit facultas aquae et [*](veteres Lundström: veteri codd., et vulgo. ) [*](adcessimus SA, Lundström: cepimus R plerique: accepimus Gesn., Schn.: coepimus vel cepimus vett. edd. ) [*](protinus SA, Lundström: sepius R: saepius vett. edd. ) [*](interveniunt radicibus SA, Schn. ) [*](si om. SA. ) [*]( disiciamus Lundstrōm, praeeunte Pontedera: assicamus vel adsiccamus codd. plerique: dispiciemus R duo dett.: despiciemus vett. edd.: dissipabimus vulgo. ) [*]( faenisecas e. o. r. a. d. rigari Lundström:alii alia. )

v.1.p.210
si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit [*]()et herbis colligatum solum,[*]()quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.

Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum [*]()radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio [*]()loci patietur.

Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior divus praebet etiam subiectis alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus [*]()perductus sucum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.