Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quin etiam satis proficit [*]()cineris et favillae,[*]()frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore.

Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis [*]()compitisque [*]()congesta colligere, licet filicem [*]()sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere [*](vitis SA. ) [*](aestiuus tempores A. ) [*](mandat A. ) [*](quae diximus caprinum om. SA. ) [*](ceterum dum in iumentorum SA. ) [*](proficit Lundström: profuit R, edd. plerique: prodicitur S: prodicit A. ) [*](cineris usus et favillae Ursinus, Gesn., Schn. ) [*](et e viis om. R. ) [*](compitisque Ald.: conpitique S1A: compitibusque R. ) [*](felicem S1Aa, Lundström. )

v.1.p.198
cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam [*]()

latere in stercore prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;[*]()sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque [*]()reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum egerenda[*]()et adsiduo humore[*]()satianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant.

Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et [*](serpentum noxam Ald., Gesti. ) [*](separari R, Ald., Gesti., Schn. ) [*](quodque Ursinus, Schn. ) [*](egerenda R, Lundstrōm: erigenda SA, vett. edd.: congerenda vulgo. ) [*](adsiboum mores (more A) SA1. a I. 6. 21-22. b So Varro, R.R. I. 38. 3; Pliny, N.H. XVII. 57. )

v.1.p.200
aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt.