Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea tempestive runcari et purgari.

Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare [*]()possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri.

Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola [*]()post sementim [*](eam om. SA. ) [*](fructificare AR. ) [*](agricolatio R. )

v.1.p.182
ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.

In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat,[*]()quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur.

Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset [*]()cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae [*]()aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet.

Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione [*]()et internatae herbae faeno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius [*]()leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis [*](permittat S, Lundström: per mittit AR, et vulgo. ) [*](esset ac, Ursinus, Gesn., Schn.: erat SA, Lundström: erit R, vett. edd. ) [*](At quae Lundström: atque codd., Schn.: at aliae segetes, quae vulgo. ) [*](runca SA1, Lundström. ) [*](eius om. R, edd. ante Schn. )

v.1.p.184
herba proveniat;frugibus enim plurimum detrahitur,

si relinquitur runcatio. [*]()Neque [*]()est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et [*]()exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.

Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, [*]()ut latius se frutex culmi [*]()diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare [*]()desiit [*]()

frumentum, putrescit si adobrutum[*]()est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri [*]()terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed

aut ante [*]()aut mox cum defloruerit.Omne autem [*](runca SA, Lundström. ) [*](neque enim R, edd. ante Lundström. ) [*](et om. AR, edd. ante Schn. ) [*](exaggerantur codd. ) [*](humi R, edd. ante Lundström. ) [*](paululum SA: paulum a. ) [*](desit SA, Lundström. ) [*](adrutum SA, Lundström. ) [*](sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo. ) [*]( antea R plerique, edd. ante Lundström. )

v.1.p.186
frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.