Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.

Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.Quod ipse quoque confiterer,

si in totum nullae fruges provenirent.[*]()Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet. Itaque transactis iuventae temporibus, etiam si longe vita superest, partus tamen annis denegatus non resti- [*](veterum R, edd. ante Schn. ) [*](convenirent SA. )

v.1.p.106
tuitur. At e contrario seu sponte seu quolibet casu derelicta[*]()humus, cum est repetita cultu, magno faenore cessatorum[*]()colono respondet.

Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo, cum semel invasit senectus, regressum non habet nec revirescere [*]()aut repubescere potest; sed ne lassitudo quidem soli minuit agricolae fructum. Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi [*]()aut oneris alicuius ponderi,[*]()sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere.

Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint [*]()cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eveniat, sed cur id accidat non pervidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.

At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis [*](destituta R nonnulli deteriores, Ald., Gesn., Schn. ) [*](cessationis M, Ald., Gesn., Schn. ) [*](reviviscere R aliquot. ) [*](nimia exercitatione R nonnulli, Ald., Gesn. ) [*](ponderi Schn., Lundstrōm: ponderis SA 1a: pondere R plerique, edd. ante Schn. ) [*](ceperint Lundstrōm: coeperint SA et R aliquot, plerique edd.; deinde cultu Ald., Gesn. )

v.1.p.108
et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.

Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione [*]()terra refoveatur. De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.

Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.

His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed [*]()ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.

Recurrendum est igitur ad qualitatum [*]()inter se dissidentium quasi quasdam [*](sterceratione SAa, Lundström. ) [*](montem non sublimem Ald., Qesn., Schn. ) [*](et SAa, vett. edd., Lundström. ) [*](qualitatium SA et R aliquot, Lundström. a Cf. Varro, R.R. I. 6. 2. b Cf. Palladius, I. 5. 5. )

v.1.p.110
coniunctiones,' quas Graeci συζυγίασ ἐναντιοτήτων,[*]()nos " discordantium comparationes " tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.

De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,[*]()quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;

ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.

Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.

Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter [*](Graec, om., spat, relict. R plerique. ) [*](cum (R) utique p. i. sint (R aliquot) Ald., Gesn. a Vergil, Georg. II. 204. b Cf. Cato, 9. )

v.1.p.112
tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus:
λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν.

Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda [*]()prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et [*]()gramine vestitus an [*]()

filictis [*]()aliisve frutectis impeditus. Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora5hiantium [*](derigenda S: dirigenda A et R aliquot, vett. edd. ) [*](sic Lundström cum codd. plerisque ut videtur: an vel de R nonnulli, cett. edd. ) [*](sic Lundstrōm cum Laurentiano 53. 27: ac SAR, cett. edd. ) [*](filictia R plerique, Ald., Gesn., Schn.: felictis SA, Lundstrōm: filicibus vett. edd.: salictis R pauci. )

v.1.p.114
fossarum competant. Sed [*]()latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet; nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur.

Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis; qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.

Tum per imum [*]()contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus. Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque

et inarandis.Ac saxosum facile est expedire lectione [*](sed patentes latius Schn.: sed et petentes latius Ald., Gesn. ) [*](humum M. a The text here translated accepts the emendation of Ragnar Sobel (" En Columellakonjektur," Apophoreta Gotoburgensia Vilelmo Lundstrōm Oblata Gothenburg, 1936, pp. 169-170), reversing the illogical position of covered and open ditches as found in most of the manuscripts and in )

v.1.p.116
lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.

[*]()Iunci et graminis pernicies[*]()repastinatio est, filicis [*]()frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,[*]()celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.[*]()Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.