Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem; quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum [*]()solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta.

Quas ego causas, P.[*]()Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum [*]()Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam; neque prudentis est credere Tellurem, quae divinam et aeternam iuventam sortita com- [*](effectum R. ) [*](om. R. ) [*](humi R. a An Epicurean theory; cf., e.g., Lucretius, II. 1150-1174. Columella holds to the Aristotelian theory. )

v.1.p.4
munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse.

Nec post haec reor violentia [*]()caeli nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.[*]()Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus modulatorem nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi;

iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientium arcessat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris.

Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque [*](violentia SA, Lundstrōm: intemperantia R, plerique edd. ) [*](tractaverit R, plerique edd. a Cf. Lucretius, V. 826-827, sed quia finem aliquam pariendi debet habere, destitit ut mulier spatio defessa vetusto. ) [*](So Pliny (N.H. XVIII. 19-21), who attributes the former plenty to cultivation of the soil by the hands of generals, consuls, tribunes, and senators. )

v.1.p.6
vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula [*]()struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi: agricolationis neque doctores, qui se profiterentur, [*]()

neque discipulos cognovi. Cum etiam si praedictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica 3—nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt [*]()futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est.

Quo magis prodigio [*]()simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam [*]()usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique [*]()patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.