Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non [*](vel Lundstrōm: ut codd., cett. edd. a Cf. Terence, Heaut. 796, ius summum saepe summast malitia. The proverb is given by Cicero (De Off. I. 33), summum ius summa iniuria, with the comment that it was worn threadbare. b In the Fasti Romani Consulares the name of Q. Volusius Saturninus appears under the year 807 A.U.C. (= A.D. 55). )

v.1.p.82
etiam vilici, nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio,

aut iam praepositus ut summoveatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte [*]()proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.

Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum.

Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare. Igitur praemoneo ne vilicum ex eo genere servorum, qui corpore placuerunt, [*](adiuvantur haec te A: adiuvantur nec te a: adiuvantur ut recte R. )

v.1.p.84
instituamus, ne ex eo quidem ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit.