Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium; siccae autem [*]()con- [*](omnia edd. ante Lundström. ) [*](convenit R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](status SA, Lundström. ) [*](res add: Ald., Gesn., Schn. a Palladius (I. 21) prescribes a stall eight feet wide and fifteen feet long for each pair of oxen.Vitruvius (VI. 6. 2) )

v.1.p.70
gerantur tabulatis, ut frumenta, faenum, frondes,

paleae ceteraque pabula. Sed [*]()granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae utraque perennitatem conditis frumentis adferunt.

Eadem ratio est in plano sitae vinariae cellae; quae summota procul esse debet a balineis,[*]()fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.

Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara [*]()contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur.