Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eadem ratio est in plano sitae vinariae cellae; quae summota procul esse debet a balineis,[*]()fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.

Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara [*]()contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur.

Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, supersternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur; omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus. Sed et lacibus distinguuntur [*]()granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur.

Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui [*]()pro paleis admixta sunt arida oleastri vel, [*](pabulas et SA. ) [*](ab alienis SA, et R aliquot: a balneis R nonnulli. ) [*](camera R, edd. ante Schn. ) [*](distinguntur SA et R nonnulli, Lundstrōm. ) [*](quoi SA, Lundstrōm. a A kind of flooring consisting of broken tiles, mixed with mortar, and beaten down with rammers. The name is derived from Signia (mod. Segni), a town of Latium, famous for its tiles )

v.1.p.72
si ea non sunt, oleae folia. Deinde [*]()cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur.

Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur. Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi sicca positione villae quamvis granum robustissimum corrumpit situ; qui si nullus adsit, possit [*]()etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros,

exhausta humus editos a se fructus recipit. Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavimentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.

Id autem falsissimum est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis. Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,[*]()quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere. Nam [*](dein SA, Lundstrōm. ) [*](possit SAR, vett. edd.: possis Schn. in not., Lundstrōm: possunt vulgo. ) [*](infestantur R, Ald., Gesn., Schn. a Varro (R.R. I. 57. 2) speaks of the use of pits (sin) in Cappadocia and Thrace, and of straw-bottomed wells (putei) in certain sections of Spain. Wheat, he says, has been known to keep in this way for as long as fifty years, and millet for more than a hundred; cf. Pliny, N.H. XVIII. 306. The )

v.1.p.74
cum exiget usus,[*]()facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti. Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse.