Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ac plebeia mensura contentus fuit.Mox etiam cum [*](velint Pontedera, Schneider, Lundstrōm: velit SAR, et alii. ) [*](plebi Schn. ) [*](retulere SAR. ) [*](tanta M'. Lundstrōm, praeeunte Madvigio:tanta vel tantam codd. plerique. a Vergil, Georg. II. 412-413. b Cf. Palladius I. 6. 8, Fecundior est culta exiguitas quam magnitudo neglecta. c The first Roman agrarian law, made by Romulus, allotted to every citizen two iugera of land (Varro, R.R. I. 10. 12; cf. Pliny, N.H. XVIII. 7).For the seven iugera, cf. Varro, )

v.1.p.50
agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,[*]()quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.

Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.[*]()Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,[*]()non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque [*]()valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos [*]()feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas [*]()facultasque.

Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere [*]()velle, si colere non possis. [*](flagitiosum R aliquot, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*](sic SA, et R aliquot, Lundstrōm: adhibebitur vel adhibetur alii. ) [*](poteremur S, Lundstrōm. ) [*](quoque codd., vett. edd., Lundstrōm: equis quidem vulgo. ) [*](ac populandos om. SA. ) [*](sic codd., vett. edd., Lundstrō cuique moderata voluntas vulgo, sed moderata inc. Schn. ) [*]( om. SA. )

v.1.p.52

Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.

In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.[*]()Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si [*]()vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat [*]()peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur[*]()historiae.