De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum: quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua uenit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, nihil melius quam qua uenit id euellere. Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius euellitur; et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia utrimque medicamento fouetur. Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Vbi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum
generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae * : deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit: nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi: si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt. In sagittis quidem haec obseruatio est.Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus. Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transuersa demittitur; deinde ubi ad
imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet; plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.—In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est. Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae †uel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
At si uenenato quoque telo quis ictus est, isdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco dictum est.
Haec euenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua
CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa uariaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum uocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur. Omnia uero ista et ex paruulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur: in is uero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt. Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit: steatomati pingue quiddam. Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur: in ceteris ipsa tunica inuiolata seruanda est. Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda; at ima ibi relinquenda est. Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Vbi uel tota tunica uel aliquid ex ea relictum est, pus mouentia adhibenda sunt.Sed ut haec neque genere uiti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diuersa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris uesicae nasci solent pingues grauesque, quae uix attollere oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent: fere uero in pueris nascuntur. —Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur; ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis eam adprehendere oportet et euellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa uesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri mouendo sunt.
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum paruulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.
Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia oriuntur: sed neque utique figurae eiusdem, et mobilia, simul atque digito uel huc uel illuc inpelluntur; ideoque ea chalazia Graeci uocant.— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub
cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. Quidam, si in sinistro oculo uitium est, aduersum; si in dextro, resupinum collocari uolunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille aduersus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat; deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem; uel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhyada Graeci uocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eodem inde ex melle linamentum superdandum est
supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo linamentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio uere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus in fistulis; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum facile est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio seruabitur.Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: encanthis Graece nominatur. Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant, scilicet cum in utroque fuit ulcus neclegenter
curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit: ancyloblepharus †sub utroque uitio Graeci uocant. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur auersum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra uertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci uocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat. —Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum: neque enim sanescunt. At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne
ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cauum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; uehementiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.— Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transuat; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum;
ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breues eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat. Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur; eoque fit, ut is eo, unde ui abductus est, redeat. Ea uero curatio, quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare; tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum. Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula est ab ulteriore ora excidenda. Vbi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent; idque, si leuis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; inferior palpebra eo non eget. His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute euenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: lagopthalmus Graeci appellant. In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga; in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inpleuit, postea recte oculus operitur.
Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nominant.—Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit: unde id staphyloma Graeci uocant.—Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infriare. Vtrolibet autem facto, album oui lana
excipiendum et inponendum; posteaque uapore aquae calidae fouendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.Claui autem uocantur callosa in albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi uetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides uocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur. Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chorioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominauit. Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superueniens ab interiore parte membranula * includit. Super his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.
Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui; isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit. Vitiique eius plures
species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur. Fere uero peior est, quom ex grauiore morbo, maioribus capitis doloribus uel ictu uehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo uitio tamen aciem hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concreuisse uideatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere. Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam leui motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita deligata: curari uero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admouenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur. Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt. Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum oui album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita deuinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui. Nunc ad ea ueniam, quae curationem manu postulant. Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuuari potest, in quibusdam sanabile est: quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuuantur: medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perueniunt. Lata etiam capita uix medicinae patent. Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et caluariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ante ea medicamenta, quibus in
lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas uenas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed leuior, duplex uitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores uenae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui nouem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transuersa; deinde duabus super aures, una inter eas item transuersa; tribus inter uerticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad uerticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt. Frequens curatio est uenas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem; deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem uero et uerticem uehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi uenas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem uenae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad crurum uarices, dicam.Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur neruorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere
id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex uicino adducitur; quod in leui mutatione et nihil †eripere et fallere oculum potest, in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resoluimus, in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si quid summis
auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores uero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens uulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Vbi abscissus est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum
in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa
recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo
minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod
spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.
Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognouerat; a nullo id, quod non uiderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod * * simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est,
omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Vbi uero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est; si quis adprehendit, elabitur. Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui. Vmor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu uitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque uulnus linamentis curari. Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et uulnus isdem linamentis curant. In reliquis uariae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur. Sinus uero umbilici tum uacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae; quod in uua quoque oculi fit: nam sic id, quod supra uinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde uinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam uisenda sunt, ne quod ex uinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodue papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tumoribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum; uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet. Repositis omnibus, leuiter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leuiter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque. Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte traiecta,
permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra; ea ueniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leuiter deligari uenter debet.Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, quemadmodum et in umbilico et in uua positum est, ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, †tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est. Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, siue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque
fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.