De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; uidendumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque leuandus est.

Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.

In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam. Quod si †duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore

continere. Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum euenire consueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur; caputque super haec uelandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quieuit, ex uino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.

Si quando autem ulcera oris cancer inuasit, primum

considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret. Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationes uehementer inpediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.

Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso. Id abscessus genus est: itaque nullam nouam curationem desiderat,

animaduersionem tantummodo hanc habet necessariam: [quia,] si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.

Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. #1108 I; cerussae elotae P. #1108 VI; plumbi eloti P. #1108 VIII; ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut uitentur omnia inflantia.

Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iactentur: apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: primum, ut omnia quae salutaria accepi, conprehenderem; dein, quia in uolgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae inuitissimus quisque alteri ostendit.

Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fouendus locus est. Vbi uero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad uentrem deligandus est. Quod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti uindicari. Postero die rursum adhibendum isdem rationibus aquae fomentum est, et cum ui quoque experiendum, an cutis sequatur; eaque si non parebit, leuiter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. Siue autem hoc modo uicta erit, siue numquam

repugnauerit, ulcera uel in cutis ulteriore parte uel in glande ultraue eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fouenda sunt; deinde inponendum Lycium ex uino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est; eoque utendum. At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P. #1108 I; murrae P. #1108 #1109; croci, misyos cocti, singulorum P. #1108 II; quae ex uino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P. #1108 #1109; murrae P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109 #1109; misy cocti P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II; quae primum ex uino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec uisci crassitudinem habeant. Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foliorum quoque oleae P. #1108 * ex nouem cyathis uini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. #1108 IIII; Lyci P. #1108 VIII; mellis sex cyathi: ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex uino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut
anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex uino curant. Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I; mini Sinopici P. #1108 II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo uaso leniter cocuntur, ne superfluant. Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex uino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Solet etiam interdum ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non †cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet. Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra uero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fouendum est, uelandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata Graeci uocant, circa glandem oriuntur, quae uel medicamentis uel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque uel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupauit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae uulsella prendendae; tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. Ac si

cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum. Sed siue ex medicamentis siue ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur. Ac si uel uolens aliquis uel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluuit sanguis, frigida aqua adhibenda est. Si haec parum ualet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad uesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ouillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Vbi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.

In testiculis uero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo

ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex uino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam liuent. Inponendum uero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque posita sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P. #1108 I; resinae pineae, cumini, singulorum P. #1108 II; uuae taminiae sine seminibus P. #1108 IIII; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.

Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ragadia Graeci uocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subicere, sic ut inuicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum: aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum, aut spumae argenti uetus oleum, et quolibet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante

adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque aluum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem seruari debent, quae proxime scripta sunt: isdem etiam ouis recte tuberculum id fouetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua uerbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula Campana ex uino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum uel Cotonium malum, uel malicori ex uino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: turis P. #1108 I; aluminis scissilis P. #1108 II; cerussae P. #1108 III; spumae argenti P. #1108 V; quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad uentrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa aluum inter se nouissime deligantur. Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P. #1108 I; murrae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, papaueris lacrimae, acaciae, singulorum P. #1108 XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi, renouant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam uehementer adurentia. Vbi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorroidas

Graeci uocant; idque etiam in ore uoluae feminarum incidere consueuit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluuio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad uiscera materia, subitis et grauissimis morbis correpti sunt. —Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior * * * dura aluus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fouendum ouis; inponendi uitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, huc idonea sunt. Cibis uero in hoc casu isdem quibus in prioribus utendum est. Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. #1108 V; saxi calcis P. #1108 VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

At si anus ipse uel os uuluae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod prouolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum uerbenis uel malicorio incocta. Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta. Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque

plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se deuinctis.

Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fouendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adiectum. Si hac ratione non tollitur, uel medicamentis uehementioribus uel ferro adurendum est.

Digitorum autem uetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet uinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit: pterygion Graeci appellant.—Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color effiat, eoque inlinere. Quidam * ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. #1108 I, squamae P. #1108 II mellis cyatho coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.

@@At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P. #1108 II; nitri, auripigmenti, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae P. #1108 VIII; tertioque id die resoluendum est. Sub quo medicamento uitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.

Tertiam esse medicinae partem, quae MANV curet, et uulgo notum et a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissimus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit. In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu uexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est. Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increuit auctore, qui pluribus uoluminibus hanc partem diligentissime conprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Hammonius Alexandrini multique alii celebres uiri singuli quaedam reperierunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.

Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non

minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, uel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex uagitibus alterius adfectus oriatur.

Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diuiserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit, et in quibus uulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae IN QVALIBET CORPORIS PARTE fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.

Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus.

Verum hoc quidem promptum est: in is autem negotium maius est, quae per se uitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam in isdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid

illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat. Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut, quicquid abscedit, uelamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis neruosa est, dixit non nasci sub eo uitio neruum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam uetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia quicquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari. Tum pure quoque maturiore haec interdum esse consueuit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutauit. Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur. Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit. Nam si sine neruis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus euocandum patet, paruaque postea cicatrix fit. At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent: necessaria uero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter neruos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur. Iamque alia rectam plagam desiderant: in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae
sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus uitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit. Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex uino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.

Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt. Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea uacare; itemque habere pus album, leue, non foedi odoris. Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente

curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuiatili mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.

Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transuersae feruntur, quam si rectae intus tendunt.—Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si

corruptius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus mouentia.

Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuersum a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest. Qui * * * nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad uulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta uel, si purgandum aliquid uidetur, in melle tincta inponuntur.

Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum uideri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognouerunt. Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox indicabo. Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere. Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur; quo fit, ut pereundum

homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.

Propriam etiamnum animaduersionem desiderant eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lauari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die saluo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resoluendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque uetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa sed sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem mouent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt. Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo

ferrum tuto peruenire non poterit, collyrium demittendum erit. Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.

Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum: quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua uenit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, nihil melius quam qua uenit id euellere. Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius euellitur; et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia utrimque medicamento fouetur. Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Vbi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.

Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum

generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae * : deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit: nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi: si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt. In sagittis quidem haec obseruatio est.

Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus. Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transuersa demittitur; deinde ubi ad

imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.

Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet; plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.—In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est. Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae †uel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.

At si uenenato quoque telo quis ictus est, isdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco dictum est.