De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica
magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uirosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana; omnis auis, omnis uenatio; atque utraque uel assa uel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue;
ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla; molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt; uinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire, neque, quicquid stomacho conuenit, protinus boni suci esse.
Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id uinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed
magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere. Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, uinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue. At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae; uinum austerum uel resinatum.
At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes; pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant,
mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex plantagine uel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura oua, magisque si assa sunt; minutae aues, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aues, quae magis currunt quam uolant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum; caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex uenatione maxime lepus; uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.