Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram:
  2. hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
  3. Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
  4. intorquet summis adnixus viribus hastam:
  5. excepere aurae volnus; Saturnia Iuno
  6. detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
  7. At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
  8. effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.
  9. Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem
  10. et mediam ferro gemina inter tempora frontem
  11. dividit inpubesque immani volnere malas.
  12. Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:
  13. conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
  14. sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
  15. huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
  16. Diffugiunt versi trepida formidine Troes:
  17. et si continuo victorem ea cura subisset,
  18. rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
  19. ultimus ille dies bello gentique fuisset;
  20. sed furor ardentem caedisque insana cupido