Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.
- Olli subridens sedato pectore Turnus:
- Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram:
- hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
- Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
- intorquet summis adnixus viribus hastam:
- excepere aurae volnus; Saturnia Iuno
- detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
- At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
- effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.
- Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem
- et mediam ferro gemina inter tempora frontem
- dividit inpubesque immani volnere malas.
- Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:
- conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
- sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
- huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
- Diffugiunt versi trepida formidine Troes:
- et si continuo victorem ea cura subisset,
- rumpere claustra manu sociosque immittere portis,