Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,
- dis genite et geniture deos. Iure omnia bella
- gente sub Assaraci fato ventura resident,
- nec te Troia capit. Simul haec effatus ab alto
- aethere se misit, spirantis dimovet auras
- Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris
- antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae
- armiger ante fuit fidusque ad limina custos,
- tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
- omnia longaevo similis, vocemque coloremque
- et crinis albos et saeva sonoribus arma,
- atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
- Sit satis, Aenide, telis impune Numanum
- oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo
- concedit laudem et paribus non invidet armis:
- cetera parce, puer, bello. Sic orsus Apollo
- mortalis medio aspectus sermone reliquit
- et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
- Agnovere deum proceres divinaque tela
- Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.