Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli
- corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
- At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
- increpuit; sequitur clamor caelumque remugit.
- Adcelerant acta pariter testudine Volsci
- et fossas implere parant ac vellere vallum.
- Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
- qua rara est acies interlucetque corona
- non tam spissa viris. Telorum effundere contra
- omne genus Teucri ac duris detrudere contis,
- adsueti longo muros defendere bello.
- Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua
- possent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis
- ferre iuvat subter densa testudine casus;
- nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens,
- immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
- quae stravit Rutulos late armorumque resolvit
- tegmina. Nec curant caeco contendere Marte
- amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
- missilibus certant.