Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- auctorem nec quo se ardens inmittere possit.
- Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
- persolves amborum, inquit; simul ense recluso
- ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
- conclamat Nisus, nec se celare tenebris
- amplius aut tantum potuit perferre dolorem.
- Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
- O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus
- nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor,
- tantum infelicem nimium dilexit amicum.
- Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
- transabiit costas et candida pectora rumpit.
- Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
- it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:
- purpureus veluti cum flos succisus aratro
- languescit moriens lassove papavera collo
- demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
- At Nisus ruit in medios solumque per omnis
- Volcentem petit in solo Volcente moratur.
- Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc