Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
  2. mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
  3. adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:
  4. vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
  5. venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.
  6. Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
  7. Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
  8. non tamen omnino Teucros delere paratis,
  9. cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
  10. pectora. Sic memorans umeros dextrasque tenebat
  11. amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
  12. Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
  13. praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
  14. di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
  15. actutum pius Aeneas atque integer aevi
  16. Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.
  17. Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
  18. excipit Ascanius, per magnos, Nise, penatis
  19. Assaracique larem et canae penetralia Vestae
  20. obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,