Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
  2. candida per silvam cum fetu concolor albo
  3. procubuit viridique in litore conspicitur sus.
  4. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
  5. mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
  6. Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
  7. leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
  8. mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
  9. sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
  10. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
  11. labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
  12. miratur nemus insuetum fulgentia longe
  13. scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
  14. Olli remigio noctemque diemque fatigant
  15. et longos superant flexus variisque teguntur
  16. arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
  17. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
  18. cum muros arcemque procul ac rara domorum
  19. tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
  20. aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: