Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Aeneas Anchisiades et fidus Achates
  2. multaque dura suo tristi cum corde putabant,
  3. ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
  4. Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
  5. cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
  6. Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
  7. Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
  8. arma inter nubem caeli regione serena
  9. per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
  10. Obstipuere animis alii, sed Troius heros
  11. agnovit sonitum et divae promissa parentis.
  12. Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
  13. quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
  14. Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
  15. si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
  16. laturam auxilio.
  17. Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
  18. quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
  19. scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
  20. Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.