Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. extemplo turbati animi, simul omne tumultu
  2. coniurat trepido Latium saevitque iuventus
  3. effera. Ductores primi Messapus et Ufens
  4. contemptorque deum Mezentius undique cogunt
  5. auxilia et latos vastant cultoribus agros.
  6. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
  7. qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,
  8. advectum Aenean classi victosque penatis
  9. inferre et fatis regem se dicere posci
  10. edoceat multasque viro se adiungere gentis
  11. Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
  12. Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
  13. eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
  14. quam Turno regi aut regi apparere Latino.
  15. Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
  16. cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
  17. atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
  18. In partisque rapit varias perque omnia versat:
  19. sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
  20. sole repercussum aut radiantis imagine lunae