Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
  2. ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
  3. arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,
  4. te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
  5. Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
  6. ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.
  7. Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
  8. cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente
  9. accepit solitam flammam, notusque medullas
  10. intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
  11. non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
  12. ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
  13. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
  14. Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
  15. Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit
  16. quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,
  17. tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
  18. nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
  19. stare decemque alios Priamum superesse per annos.
  20. Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,