Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
  2. cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
  3. atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
  4. In partisque rapit varias perque omnia versat:
  5. sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
  6. sole repercussum aut radiantis imagine lunae
  7. omnia pervolitat late loca iamque sub auras
  8. erigitur summique ferit lacuaria tecti.
  9. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
  10. alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
  11. cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
  12. Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
  13. procubuit seramque dedit per membra quietem.
  14. Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
  15. populeas inter senior se attollere frondes
  16. visus; eum tenuis glauco velabat amictu
  17. carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,