Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
- Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
- His fretus non legatos neque prima per artem
- temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
- obieci caput et supplex ad limina veni.
- Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
- insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
- quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
- et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
- Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
- pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.
- Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
- iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
- Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum,
- accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
- et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
- Nam memini Hesionae visentem regna sororis
- Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
- protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
- Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,