Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
  2. qui bello exciti reges, quae quemque secutae
  3. complerint campos acies, quibus Itala iam tum
  4. floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
  5. Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
  6. ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
  7. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
  8. contemptor divom Mezentius agminaque armat.
  9. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
  10. non fuit excepto Laurentis corpore Turni,
  11. Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
  12. ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
  13. mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
  14. imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
  15. Post hos insignem palma per gramina currum
  16. victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
  17. pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
  18. centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
  19. collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
  20. furtivum partu sub luminis edidit oras,