Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. indomiti agricolae; nec non et Troïa pubes
  2. Ascanio auxilium castris effundit apertis.
  3. Direxere acies. Non iam certamine agresti,
  4. stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
  5. sed ferro ancipiti decernunt atraque late
  6. horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent
  7. sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
  8. fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
  9. paulatim sese tollit mare et altius undas
  10. erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
  11. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
  12. natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
  13. sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
  14. vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
  15. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,
  16. dum paci medium se offert, iustissimus unus
  17. qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
  18. quinque greges illi balantum, quina redibant
  19. armenta, et terram centum vertebat aratris.
  20. Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,