Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. successitque gemens stabulis questuque cruentus
  2. atque imploranti similis tectum omne replebat.
  3. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
  4. auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
  5. Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
  6. inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
  7. stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
  8. rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
  9. quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
  10. scindebat, rapta spirans immane securi.
  11. At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
  12. ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
  13. pastorale canit signum cornuque recurvo
  14. Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
  15. contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
  16. audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
  17. sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,
  18. et trepidae matres pressere ad pectora natos.
  19. Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
  20. dira dedit, raptis concurrunt undique telis