Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
  2. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
  3. tempestas ierit campos, quibus actus uterque
  4. Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
  5. audiit et siquem tellus extrema refuso
  6. summovet oceano et siquem extenta plagarum
  7. quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
  8. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
  9. dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
  10. innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
  11. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur
  12. fama levis tantique abolescet gratia facti,
  13. nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
  14. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem
  15. sive fide seu quis bello est expertus et armis:
  16. multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
  17. praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
  18. et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
  19. sed nos fata deum vestras exquirere terras
  20. imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;