Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
- tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
- purpureos spargam flores, animamque nepotis
- his saltem adcumulem donis, et fungar inani
- munere—Sic tota passim regione vagantur
- aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
- Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
- incenditque animum famae venientis amore,
- exin bella viro memorat quae deinde gerenda,
- Laurentisque docet populos urbemque Latini,
- et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
- Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
- cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
- altera candenti perfecta nitens elephanto,
- sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
- His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
- prosequitur dictis, portaque emittit eburna,
- ille viam secat ad naves sociosque revisit:
- tum se ad Caietae recto fert litore portum.
- Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.