Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
  2. fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
  3. pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
  4. nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
  5. Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
  6. Et dubitamus adhuc virtute extendere vires,
  7. aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
  8. Quis procul ille autem ramis insignis olivae
  9. sacra ferens? Nosco crines incanaque menta
  10. regis Romani, primus qui legibus urbem
  11. fundabit, Curibus parvis et paupere terra
  12. missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
  13. otia qui rumpet patriae residesque movebit
  14. Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
  15. agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
  16. nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
  17. Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
  18. ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
  19. Consulis imperium hic primus saevasque secures
  20. accipiet, natosque pater nova bella moventes