Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quis tam crudeles optavit sumere poenas?
  2. Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema
  3. nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum
  4. procubuisse super confusae stragis acervum.
  5. Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem
  6. constitui, et magna Manes ter voce vocavi.
  7. Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi
  8. conspicere, et patria decedens ponere terra.
  9. Ad quae Priamides: Nihil O tibi amice relictum;
  10. omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.
  11. Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
  12. his mersere malis; illa haec monumenta reliquit.
  13. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
  14. egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.
  15. Cum fatalis equus saltu super ardua venit
  16. Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,
  17. illa, chorum simulans, evantes orgia circum
  18. ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
  19. ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.
  20. Tum me, confectum curis somnoque gravatum,