Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
  2. per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
  3. imperiis egere suis; nec credere quivi
  4. hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
  5. Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro.
  6. Quem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.
  7. Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem
  8. lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.
  9. Illa solo fixos oculos aversa tenebat,
  10. nec magis incepto voltum sermone movetur,
  11. quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
  12. tandem corripuit sese, atque inimica refugit
  13. in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
  14. respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
  15. Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo,
  16. prosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem.
  17. Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant
  18. ultima, quae bello clari secreta frequentant.
  19. Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
  20. Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago;