Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
  2. partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
  3. Bis conatus erat casus effingere in auro;
  4. bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
  5. perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
  6. adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
  7. Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
  8. Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
  9. nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
  10. praestiterit, totidem lectas de more bidentes.
  11. Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
  12. iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.
  13. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
  14. quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
  15. unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
  16. Ventum erat ad limen, cum virgo. Poscere fata
  17. tempus ait; deus, ecce, deus! Cui talia fanti
  18. ante fores subito non voltus, non color unus,
  19. non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
  20. et rabie fera corda tument; maiorque videri,