Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
  2. visa dehinc caelo facies delapsa parentis
  3. Anchisae subito tales effundere voces:
  4. Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
  5. care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
  6. imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
  7. depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
  8. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
  9. dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
  10. defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
  11. debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
  12. infernas accede domos, et Averna per alta
  13. congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
  14. Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
  15. concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
  16. nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
  17. tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
  18. Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
  19. et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.
  20. Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.